Ad argumentum ire
-
1681
I. Christiani ultimum Pascha
Christianus mortis sensus lumine revelatur mysterii Paschalis mortis et resurrectionis Christi, in quo nostra spes unica considit. Christianus qui in Christo Iesu moritur, peregrinatur a corpore et praesens est ad Dominum. 340
→
-
1682
I. Christiani ultimum Pascha
Dies mortis pro christiano, in fine eius vitae sacramentalis , consummationem inaugurat eius novae nativitatis in Baptismo inceptae, « similitudinem » definitivam ad « imaginem Filii » unctione Spiritus Sancti collatam et …
→
-
1683
I. Christiani ultimum Pascha
Ecclesia quae, sicut Mater, christianum, terrestri eius peregrinatione perdurante, sacramentaliter in suo portavit sinu, eum comitatur ad finem itineris eius, ut eum tradat « in manus Patris ». Ipsa Patri offert in …
→
-
1684
II. Exsequiarum celebratio
Exsequiae christianae sunt liturgica Ecclesiae celebratio. Ecclesiae ministerium hic intendit tam ut communionem cum defuncto exprimat efficacem quam ut eiusdem participem efficiat communitatem pro obsequiis congregatam ipsique aeternam nuntiet vitam.
→
-
1685
II. Exsequiarum celebratio
Diversi exsequiarum ritus indolem Paschalem christianae exprimunt mortis atque condicionibus et traditionibus respondent uniuscuiusque regionis, etiam in eo quod ad colorem refertur liturgicum. 342
→
-
1686
II. Exsequiarum celebratio
Ordo exsequiarum liturgiae Romanae tres celebrationis exsequiarum proponit typos, qui tribus locis correspondent, in quibus ipsae evolvuntur (in domo, ecclesia, coemeterio), et secundum momentum quod illis tribuunt familia, mores loci, cultura et …
→
-
1687
II. Exsequiarum celebratio
Communitatis acceptio . Fidei salutatio celebrationem aperit. Defuncto propinqui verbo accipiuntur « consolationis » (sensu Novi Testamenti: roboris Spiritus Sancti in spe 343 ). Communitas orans quae congregatur, etiam « verba vitae …
→
-
1688
II. Exsequiarum celebratio
Verbi liturgia , in exsequiis, praeparationem exigit eo magis accuratam quod communitas tunc praesens fideles includere potest liturgiae parum assiduos et amicos defuncti qui christiani non sint. Homilia, speciatim, debet genus elogii …
→
-
1689
II. Exsequiarum celebratio
Sacrificium eucharisticum . Cum celebratio in ecclesia fit, Eucharistia cor est realitatis Paschalis mortis christianae. 345 Tunc Ecclesia suam cum defuncto exprimit efficacem communionem: ipsa, Patri, in Spiritu Sancto, sacrificium offerens mortis …
→
-
1690
II. Exsequiarum celebratio
Valedictio defuncto (in pluribus linguis latinis « adieu », « addio », « adiós » = ad Deum) est eius « commendatio ad Deum » per Ecclesiam. Est « extrema [...] valedictio, …
→
-
1691
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
« Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione recidere. Memento cuius Capitis et cuius sis corporis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, …
→
-
1692
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
Symbolum fidei magnitudinem est professum donorum quae Deus homini largitus est in Suae creationis opere et adhuc magis per Redemptionem et sanctificationem. Quod fides confitetur, sacramenta communicant: christiani per sacramenta quae efficiunt …
→
-
1693
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
Christus Iesus semper fecit id quod Patri placebat. 4 Semper in perfecta communione vixit cum Illo. Eodem modo, discipuli Eius invitantur ad vivendum ante conspectum Patris « qui videt in abscondito » …
→
-
1694
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
Christiani, Christo per Baptismum incorporati, 5 mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu, 6 vitam sic Resuscitati participantes. 7 Christum sequentes Eique coniuncti, 8 christiani conari possunt imitatores esse Dei, …
→
-
1695
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
Christiani, « iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » ( 1 Cor 6,11), sanctificati et vocati sancti, 12 « templum [...] Spiritus Sancti » ( 1 …
→
-
1696
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
Via Christi « ducit ad vitam » ( Mt 7,14), contraria autem via « ducit ad perditionem » ( Mt 7,13). 17 Evangelica duplicis viae parabola in Ecclesiae catechesi semper manet praesens. …
→
-
1697
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
In catechesi oportet tota claritate gaudium et exigentias viae ostendere Christi. 19 Catechesis de « novitate vitae » ( Rom 6,4) in Illo erit: — catechesis de Spiritu Sancto , Magistro interiore …
→
-
1698
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
Primus et ultimus talis catechesis respectus semper Ipse erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » ( Io 14,6). Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt Ipsum in …
→
-
1699
SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU
Vita in Spiritu Sancto vocationem adimplet hominis ( caput primum ). Ea in caritate divina et solidarietate consistit humana ( caput secundum ). Ipsa ut salus conceditur gratuito ( caput tertium ).
→
-
1700
CAPUT PRIMUM PERSONAE HUMANAE DIGNITAS
Personae humanae dignitas in eius radicatur creatione ad imaginem et similitudinem Dei ( articulus primus ); ipsa in sua ad divinam beatitudinem vocatione adimpletur ( articulus secundus ). Hominis est ad talem …
→