CCEO
Canon 1299
Titulus XXV. De iudicio contentioso
Processus et tribunalia
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Si in textu sententiae aut error irrepsit in calculos aut error materialis accidit in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in factis vel partium petitionibus referendis aut omissa sunt ea, quae can. 1295, § 4 requirit, sententia ab ipso tribunali, quod eam tulit, corrigi vel compleri debet sive ad instantiam partis sive ex officio, semper tamen auditis partibus et decreto ad calcem sententiae apposito.
§ 2. Si qua pars refragatur, quaestio incidens decreto definiatur.