CCEO

Canon 1519

Titulus XXIX. De lege, de consuetudine et de actibus administrativis Leges, consuetudines et tempus

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

§ 1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate.

§ 2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni obstat ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit.

Fons ↗
Relatio

Legitur…