CCEO
Canon 24
Titulus I. De christifidelibus eorumque iuribus et obligationibus
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris.
§ 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis cum aequitate applicandis.
§ 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis puniantur.