CCEO

Canon 28

Titulus II. De Ecclesiis sui iuris et de ritibus Ecclesiae sui iuris earumque regimen

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

§1. Ritus est patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare cultura ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei vivendae uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur.

§ 2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui oriuntur ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et Constantinopolitana.

Fons ↗
Relatio

Legitur…