CCEO
Canon 640
Titulus XV. De magisterio ecclesiastico
Evangelizatio et doctrina
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Catholica studiorum universitas hunc finem prosequitur, ut publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in totius culturae altioris promovendae studio; ideo constituit investigationis, reflexionis et instructionis superioris ordinis institutionem, in qua Evangelii luce multifaria cognitio humana illustretur.
§ 2. Alia instituta studiorum superiorum vel facultates catholicae autonomae, quae eundem finem prosequuntur, catholicae studiorum universitati aequiparantur, non autem ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, de quibus in cann. 646 - 650.