CCEO
Canon 852
Titulus XVI. De cultu divino et praesertim de sacramentis
Cultus, sacramenta et unitas christianorum
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaPatriarcha et Episcopus eparchialis concedere possunt sanationem in radice in singulis casibus, si validitati matrimonii obstat defectus formae celebrationis matrimonii iure praescriptae vel aliquod impedimentum, a quo ipsi dispensare possunt, et in casibus iure praescriptis, si impletae sunt condiciones, de quibus in can. 814; in ceteris casibus et si de impedimento iuris divini agitur, quod iam cessavit, sanatio in radice concedi potest a sola Sede Apostolica. 1° De dissolutione vinculi