CCEO

Canon 928

Titulus XIX. De personis et de actibus iuridicis Personae, officia et regimen

Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium

Latina

Salvis casibus iure communi expressis 1° Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a Sede Apostolica erectae vel approbatae sunt; 2° Episcopi eparchialis est consulto collegio consultorum eparchialium illas personas iuridicas supprimere, quas ipse erexit, nisi ab auctoritate superiore approbatae sunt; 3° in ceteris casibus, qui personas iuridicas erigit, eas supprimere valide non potest, nisi consensus auctoritatis superioris accedit.

Fons ↗
Relatio

Legitur…