Contenta
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
- 1246 § 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae. § 2. Si vero ea, quae testificanda sunt, ita a memoria sunt remota, ut, nisi antea recoluntur, certo affirmari non possint, potest iudex nonnulla testem praemonere, si …
- 1247 Testes ore testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agitur; hoc enim in casu adnotationes, quas secum attulerunt, consulere possunt.
- 1248 § 1. Responsio statim redigenda est scripto a notario, qui referre debet ipsa verba testimonii saltem, quod attinet ad ea, quae obiectum iudicii directe attingunt. § 2. Admitti potest usus inventorum technicorum, quibus voces reproducuntur, dummodo …
- 1249 Notarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis, quae forte acciderunt, dum testes interrogati sunt.
- 1250 § 1. In fine interrogationis coram teste legi debent, quae notarius de eius responsionibus scripto redegit, vel testi audita facere, quae ope inventi technici de eius responsionibus incisa sunt, dato eidem testi iure addendi, supprimendi, corrigendi, …
- 1251 Testes, etsi iam interrogati, possunt parte postulante aut ex officio, antequam testimonia publicantur, denuo ad interrogationem vocari, si iudex id necessarium vel utile ducit, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae quodvis absit periculum.
- 1252 Testibus secundum aequam iudicis taxationem solvi debent expensae, quas fecerunt, et lucrum, quod amiserunt, testimonii ferendi causa. d) De testimoniorum fide
- 1253 In aestimandis testimoniis iudex requisitis, si opus est, testimonialibus litteris consideret: 1° quae condicio sit personae quaeve honestas; 2° utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama …
- 1254 Unius testis testimonium plenam fidem facere non potest, nisi agitur de teste qualificato, qui testimonium fert de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta aliud suadent 4° De peritis
- 1255 Peritorum opera utendum est, quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum praeceptis artis vel scientiae innixum requiruntur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.
- 1256 Iudicis est peritos nominare auditis vel proponentibus partibus aut, si casus fert, relationes ab aliis peritis iam factas assumere.
- 1257 Eisdem de causis ac testis etiam periti excluduntur aut recusari possunt.
- 1258 § 1. Iudex attentis eis, quae a partibus forte deducuntur, singula capita decreto suo definiat, circa quae periti opera versari debeat. § 2. Perito remittenda sunt acta causae aliaque documenta et subsidia, quibus egere potest ad …
- 1259 § 1. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi iudex iubet unam fieri a singulis subscribendam; quae si fit, opinionum diversitates, si quae fuerunt, diligenter adnotentur. § 2. Periti debent indicare perspicue, quibus documentis …
- 1260 § 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat. § 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet, quibus argumentis motus peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
- 1261 Peritis solvendae sunt expensae et remuneratio a iudice ex bono et aequo determinandae servato iure particulari.
- 1262 § 1. Partes possunt peritos privatos a iudice approbandos designare. § 2. Periti privati, si iudex admittit, possunt acta causae, quatenus opus est, inspicere, exsecutioni peritiae interesse, semper autem possunt suam relationem exhibere. 5° De accessu …
- 1263 Si ad definitionem causae iudex opportunum duxit ad aliquem locum accedere vel aliquam rem inspicere, decreto id praestituat, quo ea, quae in accessu vel in recognitione iudiciali praestanda sunt, auditis partibus summatim describat.
- 1264 Peracti accessus vel recognitionis iudicialis documentum conficiatur. 6° De praesumptionibus
- 1265 Praesumptiones, quae ab ipso iure non statuuntur, iudex, ut ad iustam sententiam deveniat, conicere potest, dummodo hoc fiat ex facto certo et determinato, quod cum obiecto controversiae cohaeret.
- 1266 Qui pro se habet ea, quae ab ipso iure praesumuntur, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.
- 1267 Causa incidens habetur, quoties incepta litis instantia quaestio proponitur, quae, etsi libello litis introductorio non continetur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet, ut solvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.
- 1268 Causa incidens proponitur scripto vel ore indicato nexu, qui intercedit inter ipsam et causam principalem, coram iudice competenti ad causam principalem definiendam.
- 1269 § 1. Iudex recepta petitione et auditis partibus expeditissime definiat, utrum proposita quaestio incidens fundamentum habere videatur et nexum cum causa principali an vero sit in limine reicienda, et, si eam admittit, num talis sit gravitatis, …
- 1270 § 1. Si quaestio incidens solvi debet per sententiam, serventur canones de iudicio contentioso summario, nisi attenta rei gravitate aliud iudici videtur. § 2. Si vero solvi debet per decretum, tribunal potest rem committere auditori vel …
- 1271 Antequam finitur causa principalis, iudex vel tribunal potest decretum vel sententiam interlocutoriam iusta de causa revocare aut reformare sive ad instantiam partis sive ex officio auditis partibus. 1° De partibus non comparentibus
- 1272 § 1. Si pare conventa citata non comparuit nec idoneam absentiae excusationem attulit aut non respondit ad normam can. 1190, § 1, iudex eam decreto a iudicio absentem declaret et decernat, ut causa servatis servandis usque …
- 1273 § 1. Si pars conventa deinde in iudicio se sistit aut responsum dedit ante causae definitionem, conclusiones et probationes afferre potest firmo can. 1283; caveat autem iudex, ne de industria in longiores et non necessarias moras …
- 1274 Si die et hora ad litis contestationem praestitutis actor neque comparuit neque idoneam excusationem attulit 1° iudex eum citet iterum; 2° si actor novae citationi non paruit, praesumitur litis instantiae renuntiavisse; 3° si vero postea in …
- 1275 § 1. Pars absens a iudicio, quae iustum impedimentum non probavit, tenetur obligatione solvendi expensas iudiciales, quae ob ipsius absentiam factae sunt, necnon, si opus est, indemnitatem alteri parti praestandi. § 2. Si et actor et …