Contenta
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
- 221 Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in can. 220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt 1° Metropolita, secus ille, qui ad normam …
- 222 Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.
- 223 In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia 1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2° privilegia honorifica …
- 224 § 1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt 1° Episcopi ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti; 3° in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem …
- 225 § 1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine. § 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
- 226 In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.
- 227 § 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans. § 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis …
- 228 § 1. Sede eparchiali vacante nihil innovetur. § 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per …
- 229 Administrator eparchiae eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
- 230 Nisi aliter est legitime provisum 1° Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae; 2° cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes …
- 231 § 1. Renuntiatio Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari, ut valeat, necesse non est. § 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis …
- 232 § 1. Oeconomus eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter …
- 233 § 1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha …
- 234 § 1. Eparchiae regimen sede eparchiali sive plena sive vacante aliquando Romanus Pontifex gravibus et specialibus de causis Administratori apostolico committit. § 2. Iura, obligationes et privilegia Administratoris apostolici desumuntur ex litteris suae nominationis.
- 235 Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur.
- 236 Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent.
- 237 § 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere. § 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de …
- 238 § 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent 1° Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector seminarii eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus …
- 239 Ii, qui conventum eparchialem adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit, sed Episcopum eparchialem de impedimento certiorem faciant.
- 240 § 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu eparchiali tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu tractanda statuere. § 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta …
- 241 Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit decisionibus quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in eodem conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse cavetur.
- 242 Textum legum, declarationum et decretorum, quae in conventu eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis communicet cum auctoritate, quam ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris determinavit.
- 243 § 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet curiam eparchialem, quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae. § 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis, …
- 244 § 1. Nominatio et amotio ab officio eorum, qui officia in curia eparchiali exercent, spectat ad Episcopum eparchialem. § 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent: 1° promissionem emittere de officio fideliter implendo …
- 245 In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet.
- 246 Quoties rectum eparchiae regimen id requirit, constitui possunt unus aut plures Syncelli, qui nempe ipso iure in determinata eparchiae parte aut in certo negotiorum genere aut circa christifideles alii Ecclesiae sui iuris ascriptos certive personarum coetus …
- 247 § 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo eparchiali nominantur et ab eo libere amoveri possunt firmo can. 215, §§ 1 et 2. § 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare propriae Ecclesiae …
- 248 § 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in tota eparchia, Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem competit potestas regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis, quae Episcopus eparchialis sibi vel aliis reservavit …
- 249 Protosyncellus et Syncelli de praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo eparchiali referre debent nec umquam contra eius voluntatem et mentem agant.
- 250 Protosyncelli et Syncelli presbyteri durante munere habent privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.