CCEO

Lectio continua

208

§ 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.

§ 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat.

209

§ 1. Commemorationem Romani Pontificis ante omnes in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum Episcopus eparchialis facere debet et curare, ut a ceteris clericis eparchiae fideliter fiat.

§ 2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.

210

§ 1. Episcopus eparchialis, qui septuagesimum quintum annum aetatis explevit aut ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus aptus evasit, rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat.

§ 2. Renuntiatio ab officio Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si de Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercente agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda est et praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchas quam primum notificanda.

§ 3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha indiget consensu Synodi permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis facta.

211

§ 1. Episcopus eparchialis, cuius renuntiatio ab officio acceptata est, titulum Episcopi emeriti eparchiae, quam rexit, obtinet atque sedem habitationis in ipsa eparchia servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta a Sede Apostolica vel, si de eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita agitur, a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aliter providetur.

§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum curare debet, ut congruae et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit.

212

§ 1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur.

§ 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus praeditus.

213

§ 1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica determinantur.

§ 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

§ 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.

214

§ 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem canonicam capiant, debent litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali ostendere.

§ 2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica ostendere collegio consultorum eparchialium.

§ 3. Si vero Episcopus.eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant collegio consultorum eparchialium.

§ 4. Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui rem in acta referat.

215

§ 1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti; nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt.

§ 2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos.

§ 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat.

§ 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.

216

§ 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti debent, quoties sunt ab Episcopo eparchiali requisiti, functiones obire, quas Episcopus eparchialis ipse peragere deberet.

§ 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis ne committat.

217

Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne discedant nisi ad breve tempus.

218

Ad renuntiationem ab officio Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris quod attinet, applicentur cann. 210 et 211, § 2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii, quod antea expleverunt.

219

Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte, renuntiatione, translatione ac privatione.

220

Circa sedes eparchiales vacantes intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitas praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt 1° Patriarcha de sedis eparchialis vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam; 2° usque ad nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum est; 3° Patriarchae est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur; 4° Administrator eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium; 5° Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis detur.

221

Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in can. 220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt 1° Metropolita, secus ille, qui ad normam can. 271, § 5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem faciat; 2° regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum est, usque ad constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum eparchialium; praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune Protosyncello agnoscit; 3° collegium consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandos debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum eiusdem collegii; 4° si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est vel si electus condicionibus in can. 227, § 2 ad validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad Sedem Apostolicam; 5° Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus statim potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.

222

Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.

223

In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia 1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2° privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat; 3° reditus prioris officii integros percipit.

224

§ 1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt 1° Episcopi ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti; 3° in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit.

§ 2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint, vim habent.

§ 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur.

225

§ 1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine.

§ 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.

226

In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.

227

§ 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans.

§ 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt.

Relatio

Legitur…