CCEO

Lectio continua

725

Omnis sacerdos quoslibet paenitentes in periculo mortis versantes valide et licite absolvere potest a quibusvis peccatis, etsi praesens est alius sacerdos facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus.

726

§ 1. Facultas sacramentum paenitentiae ministrandi ne revocetur nisi gravi de causa.

§ 2. Revocata facultate sacramentum paenitentiae ministrandi collata ab Hierarcha, de quo in can. 722, § 4, presbyter eandem amittit ubique terrarum; revocata autem ab alia auctoritate competenti eandem amittit in dicione revocantis tantum.

§ 3. Praeterquam revocatione facultas sacramentum paenitentiae ministrandi, de qua in can. 722, § 4, cessat amissione officii, ascriptionis eparchiae vel domicilii.

727

In nonnullis casibus ad salutem animarum providendam opportunum esse potest facultatem a peccatis absolvendi limitare atque determinatae auctoritati reservare; hoc tamen fieri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum vel Sedis Apostolicae.

728

§ 1. Sedi Apostolicae reservatur absolvere a sequentibus peccatis 1° directae violationis sigilli sacramentalis; 2° absolutionis complicis in peccato contra castitatem.

§ 2. Episcopo eparchiali vero reservatur absolvere a peccato procurationis abortus effectu secuto.

729

Quaevis reservatio absolutionis a peccato omni vi caret 1° si confessionem peragit aegrotus, qui domo egredi non potest, vel sponsus matrimonii celebrandi causa; 2° si de prudenti iudicio confessarii absolvendi facultas ab auctoritate competenti peti non potest sine gravi paenitentis incommodo vel sine periculo violationis sigilli sacramentalis; 3° extra fines territorii, in quo auctoritas reservans potestatem exercet.

730

Absolutio complicis in peccato contra castitatem invalida est praeterquam in periculo mortis.

731

Qui confitetur se falso confessarium innocentem apud auctoritatem ecclesiasticam denuntiavisse de delicto sollicitationis ad peccatum contra castitatem, ne absolvatur, nisi antea falsam denuntiationem formaliter retractavit et paratus est damna, si quae habentur, reparare.

732

§ 1. Pro qualitate, gravitate et numero peccatorum, habita ratione paenitentis condicionis necnon eiusdem ad conversionem dispositionis, confessarius convenientem morbo afferat medicinam opportuna opera paenitentiae imponens.

§ 2. Meminerit sacerdos se divinae iustitiae et misericordiae ministrum a Deo constitutum esse; tamquam pater spiritualis etiam opportuna consilia praebeat, ut quis progredi possit in sua vocatione ad sanctitatem.

733

§ 1. Sacramentale sigillum inviolabile est; quare caveat diligenter confessarius, ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus paenitentem.

§ 2. Obligatione secretum servandi tenentur quoque interpres, si datur, necnon omnes alii, ad quos ex confessione notitia peccatorum quoquo modo pervenit.

734

§ 1. Omnino confessario prohibetur scientiae ex confessione acquisitae usus cum paenitentis gravamine, etiam quovis revelationis periculo excluso.

§ 2. Qui in auctoritate est constitutus, notitia, quam de peccatis in confessione quovis tempore excepta habet, ad externum regimen nullo modo uti debet.

§ 3. Moderatores instituti educationis sacramentum paenitentiae suis alumnis ordinarie ne ministrent.

735

§ 1. Omnis, cui cura animarum vi muneris est demandata, gravi tenetur obligatione providendi, ut sacramentum paenitentiae ministretur christifidelibus sibi commissis, qui opportune id petunt, eisdemque occasio praebeatur accedendi ad confessionem individualem diebus ac horis in eorum commodum statutis.

§ 2. Urgente neressitate omnis sacerdos, qui facultate sacramentum paenitentiae ministrandi praeditus est, in periculo mortis vero etiam quilibet alius sacerdos, hoc sacramentum ministrare debet.

736

§ 1. Locus proprius sacramentum paenitentiae celebrandi est ecclesia salvo iure particulari.

§ 2. Ob infirmitatem vel alia iusta de causa hoc sacramentum celebrari potest etiam extra locum proprium.

737

§ 1. Sacramentali unctione infirmorum a sacerdote cum oratione peracta christifideles morbo gravi affecti cordeque contriti gratiam percipiunt, qua spe aeterni praemii roborati et a peccatis soluti ad emendationem vitae disponuntur et ad infirmitatem superandam patienterve sufferendam adiuvantur.

§ 2. In Ecclesiis, in quibus mos est, ut sacramentum unctionis infirmorum a pluribus sacerdotibus simul ministretur, curandum est, ut, quatenus fieri potest, hic mos servetur.

738

Christifideles unctionem infirmorum libenter suscipiant, quandocumque graviter aegrotant; curent autem pastores animarum et infirmorum propinqui, ut tempore opportuno hoc sacramento infirmi subleventur.

739

§ 1. Unctionem infirmorum valide ministrant omnes et soli sacerdotes.

§ 2. Unctionem infirmorum ministrare pertinet ad parochum, vicarium paroecialem atque omnes alios sacerdotes circa illos, quorum cura eis ex officio commissa est; de licentia saltem praesumpta praedictorum quilibet sacerdos hoc sacramentum licite ministrare potest, in casu necessitatis vero etiam debet.

740

Christifideles graviter aegrotantes, qui sensus vel usum rationis amiserunt, praesumuntur velle sibi hoc sacramentum ministrari in periculo mortis vel etiam ad iudicium sacerdotis alio tempore.

741

Oleum in sacramento unctionis infirmorum adhibendum debet esse benedictum et quidem, nisi aliud fert ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris, ab ipso sacerdote, qui sacramentum ministrat.

742

Unctiones verbis, ordine et modo praescriptis in libris liturgicis accurate peragantur; in casu tamen necessitatis suf'ficit una unctio cum propria formula.

743

Per sacramentalem ordinationem ab Episcopo peractam Spiritus Sancti operante virtute ministri sacri constituuntur, qui munere et potestate a Christo Domino Apostolis suis concreditis adaugentur et in variis gradibus fruuntur Evangelium annuntiandi, populum Dei pascendi et sanctificandi.

744

Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia praescripta.

Relatio

Legitur…