CCEO

Clerici, laici et vita consecrata

  1. 323§ 1. Clerici, qui etiam ministri sacri vocantur, sunt christifideles, qui ab auctoritate competenti ecclesiastica electi per donum Spiritus Sancti in sacra ordinatione receptum deputantur, ut in Christi Pastoris missione et potestate partem habentes Ecclesiae sint ministri. § 2. Ratione sacrae ordinationis …
  2. 324Clerici inter se communione hierarchica iuncti et in variis gradibus constituti unum ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversimode participant.
  3. 325Clerici ratione sacrae ordinationis distinguuntur in Episcopos, presbyteros et diaconos.
  4. 326Clerici in gradibus ordinis ipsa sacra ordinatione constituuntur; potestatem autem exercere non possunt nisi ad normam iuris.
  5. 327Si praeter Episcopos, presbyteros vel diaconos alii etiam ministri in ordine minore constituti et generatim clerici minores vocati ad populi Dei servitium vel ad functiones sacrae liturgiae exercendas admittuntur vel instituuntur, iidem reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
  6. 328Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque suos ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur seminariis erigendis et regendis.
  7. 329§ 1. Opus fovendarum vocationum praesertim ad ministeria sacra ad totam communitatum christianam pertinet, quae pro sua corresponsabilitate sollicita sit oportet de necessitatibus ministerii universae Ecclesiae 1° curent parentes, magistri aliique vitae christianae primi educatores, ut familiis et scholis spiritu evangelico animatis …
  8. 330§ 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae suae propriam …
  9. 331§ 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui iudicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non …
  10. 332§ 1. Seminarium minus erigatur in unaquaque eparchia, si id postulat bonum Ecclesiae et vires opesque sinunt. § 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis pluribus eparchiis eiusdem …
  11. 333Etsi optandum est, ut alumnis unius Ecclesiae sui iuris seminarium, praecipue minus, reservetur, ob speciales circumstantias in idem seminarium alumni etiam aliarum Ecclesiarum sui iuris admitti possunt.
  12. 334§ 1. Seminarium pro propria eparchia erigitur ab Episcopo eparchiali; seminarium pluribus eparchiis commune ab Episcopis eparchialibus earundem eparchiarum vel ab auctoritate superiore, tamen de consensu Consilii Hierarcharum, si de Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, aut de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae …
  13. 335§ 1. Seminarium legitime erectum ipso iure persona iuridica est. § 2. In omnibus negotiis iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi ius particulare vel statuta seminarii aliud statuunt.
  14. 336§ 1. Seminarium pluribus eparchiis commune subiectum est Hierarchae designato ab eis, qui seminarium erexerunt. § 2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro omnibus, qui in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo can. 734, impleat rector seminarii eiusve …
  15. 337§ 1. Seminarium propria statuta habeat, in quibus determinentur imprimis finis specialis seminarii et competentia auctoritatum; statuantur praeterea modus nominationis vel electionis, duratio in officio, iura et obligationes atque iusta remuneratio moderatorum, officialium et magistrorum ac consiliorum necnon rationes, quibus ipsi immo …
  16. 338§ 1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus fert, oeconomus aliique moderatores et officiales. § 2. Rectoris est ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare, statutis et directorio seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum moderatorum et officialium coordinare totiusque …
  17. 339§ 1. Assit quoque saltem unus pater spiritualis a rectore distinctus, praeter quem alumni quemlibet alium presbyterum a rectore ad eorundem directionem spiritualem approbatum libere petere possunt. § 2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint designati vel invitati integro alumnorum iure …
  18. 340§ 1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario instituuntur, assit congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua quisque scientia vere peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus academicis ornatorum. § 2. Praeparatione propria constanter ad diem perducta magistri conferant inter se …
  19. 341§ 1. Auctoritatis, quae seminarium erexit, est curare, ut provideatur seminarii expensis etiam per tributa vel oblationes, de quibus in cann. 1012 et 1014. § 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis eleemosynis sustentantur aut in eis sedes …
  20. 342§ 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse. § 2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et chrismationis sancti myri. § 3. Qui antea in alio seminario vel in …
  21. 343Alumni, etsi in seminarium alterius Ecclesiae sui iuris vel plurium Ecclesiarum sui iuris commune admissi, proprio ritu instituantur reprobata contraria consuetudine.
  22. 344§ 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status quocumque modo minuere …
  23. 345Institutio alumnorum in seminario maiore perficiatur suppletis eis, quae forte in singulis casibus institutioni seminario minori propriae defuerunt, formatione spirituali, intellectuali et pastorali inter se integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi in medio Ecclesiae, lux et sal mundi huius temporis.
  24. 346§ 1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei lucrifacere solliciti fiant. § 2. Ex verbo …
  25. 347Institutio doctrinalis eo tendat, ut alumni cultura generali loci et temporis callentes ingeniique humani conata et peracta scrutantes amplam atque solidam doctrinam in scientiis sacris acquirant ita, ut fidei pleniore intellectu eruditi et firmati Christi Magistri luce homines sui temporis efficacius illuminare …
  26. 348§ 1. Pro eis, qui ad sacerdotium destinantur, studia seminarii maioris firmo can. 345 complectantur cursus philosophicos et theologicos, qui aut successive aut coniuncte peragi possunt; eadem studia completum saltem sexennium comprehendant ita quidem, ut tempus philosophicis disciplinis dedicatum integrum biennium, tempus …
  27. 349§ 1. Philosophica institutio eo tendat, ut formationem in scientiis humanis perficiat; quare, ratione habita sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis sive universae familiae humanae sive praesertim propriae culturae, quaeratur imprimis patrimonium philosophicum perenniter validum. § 2. Cursus historici et systematici ita …
  28. 350§ 1. Disciplinae theologicae in lumine fidei ita tradantur, ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione haustam profunde penetrent atque in sua cultura exprimant ita, ut sit et alimentum propriae vitae spiritualis et ad ministerium efficacius obeundum perutile instrumentum. § 2. Universae …
  29. 351Magistri scientiarum sacrarum, cum de mandato auctoritatis ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa propositam fideliter tradant et in omnibus magisterio constanti ac moderationi Ecclesiae humiliter obsequantur.
  30. 352§ 1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad quae se praeparant. § 2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica, celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis …
Relatio

Legitur…