CIC
Canon 1180
Liber IV. De Ecclesiae munere sanctificandi
Cultus, loca et tempora sacra
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Si paroecia proprium habeat coemeterium, in eo tumulandi sunt fideles defuncti, nisi aliud coemeterium legitime electum fuerit ab ipso defuncto vel ab iis quibus defuncti sepulturam curare competit.
§ 2. Omnibus autem licet, nisi iure prohibeantur, eligere coemeterium sepulturae.