CIC
Canon 1465
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus lege constituti, prorogari non possunt, neque valide, nisi petentibus partibus, coarctari.
§ 2. Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari, numquam autem, nisi partibus consentientibus, valide coarctari.
§ 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.