CIC
Canon 1475
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Iudicio expleto, documenta quae in privatorum dominio sunt, restitui debent, retento tamen eorum exemplari.
§ 2. Notarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.