CIC
Canon 1497
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet.
§ 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris quae quolibet titulo apud alias personas reperiantur, et ad debitoris credita.