CIC
Canon 1689
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit vel vitia de quibus in can. 1688 vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de processu documentali.
§ 2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.