CIC
Canon 1720
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
LatinaSi Ordinarius censuerit per decretum extra iudicium esse procedendum 1° reo accusationem atque probationes, data facultate sese defendendi, significet, nisi reus, rite vocatus, comparere neglexerit; 2° probationes et argumenta omnia cum duobus assessoribus accurate perpendat; 3° si de delicto certo constet neque actio criminalis sit extincta, decretum ferat ad normam cann. 1342-1350, expositis, breviter saltem, rationibus in iure et in facto.