CIC
Canon 1745
Liber VII. De processibus
Processus et tribunalia
Codex Iuris Canonici
LatinaSi vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnet, motiva allegans quae insufficientia Episcopo videantur, hic ut valide agat 1° invitet illum ut, inspectis actis, suas impugnationes in relatione scripta colligat, immo probationes in contrarium, si quas habeat, afferat; 2° deinde, completa, si opus sit, instructione, una cum iisdem parochis de quibus in can. 1742, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sint designandi, rem perpendat; 3° tandem statuat utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.