CIC
Canon 285
Liber II. De populo Dei
Christifideles et Ecclesiae ordinatio
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Clerici ab iis omnibus, quae statum suum dedecent, prorsus abstineant, iuxta iuris particularis praescripta.
§ 2. Ea quae, licet non indecora, a clericali tamen statu aliena sunt, clerici vitent.
§ 3. Officia publica, quae participationem in exercitio civilis potestatis secumferunt, clerici asssumere vetantur.
§ 4. Sine licentia sui Ordinarii, ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia, quae secum feruntonus redendarum rationum; a fideiubendo, etiam de bonis propriis, inconsulto proprio Ordinario, prohibentur; item a subscribendis syngraphis, quibus nempe obligatio solvendae pecuniae, nulla definita causa, subscipitur, abstineant.