CIC
Canon 657
Liber II. De populo Dei
Vita consecrata
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Expleto tempore ad quod professio emissa fuerit, qui sponte petat et idoneus iudicetur, ad renovationem professionis vel ad professionem perpetuam admittatur, secus discedat.
§ 2. Si opportunum vero videatur, periodus professionis temporariae a competenti Superiore, iuxta ius proprium, prorogari potest, ita tamen ut totum tempus, quo sodalis votis temporariis adstringitur, non superet novennium.
§ 3. Professio perpetua anticipari potest ex iusta causa, non tamen ultra trimestre.