CIC

Canon 790

Liber III. De Ecclesiae munere docendi Doctrina et missio

Codex Iuris Canonici

Latina

§ 1. Episcopi dioecesani in territoriis missionis est 1° promovere, moderari et coordinare incepta et opera, quae ad actionem missionalem spectant; 2° curare ut debitae ineantur conventiones cum Moderatoribus institutorum quae operi missionali se dedicant, utque relationes cum iisdem in bonum cedant missionis.

§ 2. Praescriptis ab Episcopo dioecesano de quibus in § 1, n. 1 editis, subsunt omnes missionarii, etiam religiosi eorumque auxiliares in eius dicione degentes.

Fons ↗
Relatio

Legitur…