CIC
Canon 847
Liber IV. De Ecclesiae munere sanctificandi
Sacramenta
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. In administrandis sacramentis, in quibus sacra olea adhibenda sunt, minister uti debet oleis ex olivis aut aliis ex plantis expressis atque, salvo praescripto can. 999, n. 2, ab Episcopo consecratis vel benedictis, et quidem, recenter; veteribus ne utatur, nisi adsit necessitas.
§ 2. Parochus olea sacra a proprio Episcopo impetret eaque decenti custodia diligenter asservet.