CIC
Canon 95
Liber I. De normis generalibus
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Ordines sunt regulae seu normae quae servari debent in personarum conventibus, sive ab auctoritate ecclesiastica indictis sive a christifidelibus libere convocatis, necnon aliis celebrationibus, et quibus definiuntur quae ad constitutionem, moderamen et rerum agendarum rationes pertinent.
§ 2. In conventibus celebrationibusve, ii regulis ordinis tenentur, qui in iisdem partem habent.