Contenta
Codex Iuris Canonici
- 1126 Episcoporum conferentiae est tum modum statuere, quo hae declarationes et promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, tum rationem definire, qua de ipsis et in foro externo constet et pars non catholica certior reddatur.
- 1127 § 1. Ad formam quod attinet in matrimonio mixto adhibendam, serventur praescripta can. 1108; si tamen pars catholica matrimonium contrahit cum parte non catholica ritus orientalis, forma canonica celebrationis servanda est ad liceitatem tantum; ad validitatem …
- 1128 Locorum Ordinarii aliique animarum pastores curent, ne coniugi catholico et filiis e matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum obligationes adimplendas atque coniuges adiuvent ad vitae coniugalis et familiaris fovendam unitatem.
- 1129 Praescripta can. 1127 et 1128 applicanda sunt quoque matrimoniis, quibus obstat impedimentum disparitatis cultus, de quo in can. 1086, § 1.
- 1130 Ex gravi et urgenti causa loci Ordinarius permittere potest, ut matrimonium secreto celebretur.
- 1131 Permissio matrimonium secreto celebrandi secumfert 1° ut secreto fiant investigationes quae ante matrimonium peragendae sunt; 2° ut secretum de matrimonio celebrato servetur ab Ordinario loci, assistente, testibus, coniugibus.
- 1132 Obligatio secretum servandi, de qua in can. 1131, n. 2, ex parte Ordinarii loci cessat si grave scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti observantia immineat, idque notum fiat partibus ante matrimonii celebrationem.
- 1133 Matrimonium secreto celebratum in peculiari tantummodo regesto, servando in secreto curiae archivo, adnotetur.
- 1134 Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; in matrimonio praeterea christiano coniuges ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur.
- 1135 Utrique coniugi aequum officium et ius est ad ea quae pertinent ad consortium vitae coniugalis.
- 1136 Parentes officium gravissimum et ius primarium habent prolis educationem tum physicam, socialem et culturalem, tum moralem et religiosam pro viribus curandi.
- 1137 Legitimi sunt filii concepti aut nati ex matrimonio valido vel putativo.
- 1138 § 1. Pater is est, quem iustae nuptiae demonstrant, nisi evidentibus argumentis contrarium probetur. § 2. Legitimi praesumuntur filii, qui nati sunt saltem post dies 180 a die celebrati matrimonii, vel infra dies 300 a die …
- 1139 Filii illegitimi legitimantur per subsequens matrimonium parentum sive validum sive putativum, vel per rescriptum Sanctae Sedis.
- 1140 Filii legitimati, ad effectus canonicos quod attinet, in omnibus aequiparantur legitimis, nisi aliud expresse iure cautum fuerit.
- 1141 Matrimonium ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi potest.
- 1142 Matrimonium non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam et partem non baptizatam a Romano Pontifice dissolvi potest iusta de causa, utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera pars sit invita.
- 1143 § 1. Matrimonium initum a duobus non baptizatis solvitur ex privilegio paulino in favorem fidei partis quae baptismum recepit, ipso facto quo novum matrimonium ab eadem parte contrahitur, dummodo pars non baptizata discedat. § 2. Discedere …
- 1144 § 1. Ut pars baptizata novum matrimonium valide contrahat, pars non baptizata semper interpellari debet an 1° velit et ipsa baptismum recipere; 2° saltem velit cum parte baptizata pacifice cohabitare, sine contumelia Creatoris. § 2. Haec …
- 1145 § 1. Interpellatio fiat regulariter de auctoritate loci Ordinarii partis conversae; a quo Ordinario concedendae sunt alteri coniugi, si quidem eas petierit, induciae ad respondendum, eodem tamen monito ut, si induciae inutiliter praeterlabantur, eius silentium pro …
- 1146 Pars baptizata ius habet novas nuptias contrahendi cum parte catholica 1° si altera pars negative interpellationi responderit, aut si interpellatio legitime omissa fuerit; 2° si pars non baptizata, sive iam interpellata sive non, prius perseverans in …
- 1147 Ordinarius loci tamen, gravi de causa, concedere potest ut pars baptizata, utens privilegio paulino, contrahat matrimonium cum parte non catholica sive baptizata sive non baptizata, servatis etiam praescriptis canonum de matrimoniis mixtis.
- 1148 § 1. Non baptizatus, qui plures uxores non baptizatas simul habeat, recepto in Ecclesia catholica baptismo, si durum ei sit cum earum prima permanere, unam ex illis, ceteris dimissis, retinere potest. Idem valet de muliere non …
- 1149 Non baptizatus qui, recepto in Ecclesia catholica baptismo, cum coniuge non baptizato ratione captivitatis vel persecutionis cohabitationem restaurare nequeat, aliud matrimonium contrahere potest, etiamsi altera pars baptismum interea receperit, firmo praescripto can. 1141.
- 1150 In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
- 1151 Coniuges habent officium et ius servandi convictum coniugalem, nisi legitima causa eos excuset.
- 1152 § 1. Licet enixe commendetur ut coniux, caritate christiana motus et boni familiae sollicitus, veniam non abnuat comparti adulterae atque vitam coniugalem non disrumpat, si tamen eiusdem culpam expresse aut tacite non condonaverit, ius ipsi est …
- 1153 § 1. Si alteruter coniugum grave seu animi seu corporis periculum alteri aut proli facessat, vel aliter vitam communem nimis duram reddat, alteri legitimam praebet causam discedendi, decreto Ordinarii loci et, si periculum sit in mora, …
- 1154 Instituta separatione coniugum, opportune semper cavendum est debitae filiorum sustentationi et educationi.
- 1155 Coniux innocens laudabiliter alterum coniugem ad vitam coniugalem rursus admittere potest, quo in casu iuri separationis renuntiat.