CIC

Ius poenale

  1. 1311§ 1. Nativum et proprium Ecclesiae ius est christifideles poenalibus sanctionibus coercendi qui delicta commiserint.
  2. 1312§ 1. Sanctiones poenales in Ecclesia sunt:
  3. 1313§ 1. Si post delictum commissum lex mutetur, applicanda est lex reo favorabilior.
  4. 1314Poena ordinarie est ferendae sententiae, ita ut reum non teneat, nisi postquam irrogata sit; est autem latae sententiae si lex vel praeceptum id expresse statuat, ita ut in eam incurratur ipso facto commissi delicti.
  5. 1315§ 1. Qui potestatem habet leges poenales ferendi, potest etiam legem divinamcongrua poena munire.
  6. 1316Curent Episcopi dioecesani ut, quatenus fieri potest, in eadem civitate vel regione uniformes ferantur poenales leges.
  7. 1317Poenae eatenus constituantur, quatenus vere necessariae sint ad aptius providendum ecclesiasticae disciplinae. A legislatore autem inferiore dimissio e statu clericali constitui nequit.
  8. 1318Latae sententiae poenae ne constituantur, nisi forte in singularia quaedam delicta dolosa, quae vel graviori esse possint scandalo vel efficaciter puniri poenis ferendae sententiae non possint; censurae autem, praesertim excommunicatio, ne constituantur, nisi maxima cum moderatione et in sola delicta specialis gravitatis.
  9. 1319§ 1. Quatenus quis potest vi potestatis regiminis in foro externo praecepta imponere iuxta praescripta cann. 48-58, eatenus potest etiam poenas determinatas, exceptis expiatoriis perpetuis, per praeceptum comminari.
  10. 1320In omnibus in quibus religiosi subsunt Ordinario loci, possunt ab eodem poenis coerceri.
  11. 1321§ 1. Quilibet innocens censetur donec contrarium probetur.
  12. 1322Qui habitualiter rationis usu carent, etsi legem vel praeceptum violaverint dum sani videbantur, delicti incapaces habentur.
  13. 1323Nulli poenae est obnoxius qui, cum legem vel praeceptum violavit:
  14. 1324§ 1. Violationis auctor non eximitur a poena, sed poena lege vel praecepto statuta temperari debet vel in eius locum paenitentia adhiberi, si delictum patratum sit:
  15. 1325Ignorantia crassa vel supina vel affectata numquam considerari potest in applicandis praescriptis cann. 1323 et 1324.
  16. 1326§ 1. Iudex gravius punire debet quam lex vel praeceptum statuit:
  17. 1327Lex particularis potest alias circumstantias eximentes, attenuantes vel aggravantes, praeter casus de quibus in cann. 1323‑1326, statuere, sive generali norma, sive pro singulis delictis. Item in praecepto possunt circumstantiae statui, quae a poena praecepto constituta eximant, vel eam attenuent vel aggravent.
  18. 1328§ 1. Qui aliquid ad delictum patrandum egit vel omisit, nec tamen, praeter suam voluntatem, delictum consummavit, non tenetur poena in delictum consummatum statuta, nisi lex vel praeceptum aliter caveat.
  19. 1329§ 1. Qui communi delinquendi consilio in delictum concurrunt, neque in lege vel praecepto expresse nominantur, si poenae ferendae sententiae in auctorem principalem constitutae sint, iisdem poenis subiciuntur vel aliis eiusdem vel minoris gravitatis.
  20. 1330Delictum quod in declaratione consistat vel in alia voluntatis vel doctrinae vel scientiae manifestatione, tamquam non consummatum censendum est, si nemo eam declarationem vel manifestationem percipiat.
  21. 1331§ 1. Excommunicatus prohibetur 1º Eucharistiae Sacrificium et reliqua sacramenta celebrare; 2º sacramenta recipere; 3º sacramentalia administrare et reliquas cultus liturgici caeremonias celebrare; 4º in celebrationibus antea recensitis ullam partem activam habere; 5º ecclesiastica officia, munera, ministeria et functiones exercere; 6º actus …
  22. 1332§ 1. Interdictus tenetur prohibitionibus, de quibus in can. 1331, § 1, nn. 1-4. § 2. Lex tamen vel praeceptum interdictum definire eo modo potest, ut tantum quaedam singulares actiones, de quibus in can. 1331, § 1, nn. 1-4, vel alia quaedam …
  23. 1333§ 1. Suspensio prohibet 1º omnes vel aliquos actus potestatis ordinis; 2º omnes vel aliquos actus potestatis regiminis; 3º exercitium omnium vel aliquorum iurium vel munerum officio inhaerentium. § 2. In lege vel praecepto statui potest, ut post sententiam vel decretum, quae …
  24. 1334§ 1. Suspensionis ambitus, intra limites in canone praecedenti statutos, aut ipsa lege vel praecepto definitur, aut sententia vel decreto quo poena irrogatur. § 2. Lex, non autem praeceptum, potest latae sententiae suspensionem, nulla addita determinatione vel limitatione, constituere; eiusmodi autem poena …
  25. 1335§ 1. Si censuram infligat vel declaret in processu iudiciali aut per decretum extra iudicium, auctoritas competens potest quoque eas poenas expiatorias imponere, quas ad iustitiam restituendam vel ad scandalum reparandum necessarias censeat. § 2. Si censura prohibeat celebrare sacramenta vel sacramentalia …
  26. 1336§ 1. Poenae expiatoriae, quae delinquentem afficere possunt aut in perpetuum aut in tempus praefinitum aut in tempus indeterminatum, praeter alias, quas forte lex constituerit, sunt quae in §§ 2-5 recensentur. § 2. Praescriptio: 1º commorandi in certo loco vel territorio; 2º …
  27. 1337§ 1. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio sive clericos sive religiosos afficere potest; praescriptio autem commorandi, clericos saeculares et, intra limites constitutionum, religiosos. § 2. Ut praescriptio commorandi in certo loco vel territorio irrogetur, accedat oportet consensus Ordinarii illius loci, …
  28. 1338§ 1. Poenae expiatoriae, quae in can. 1336 recensentur, numquam afficiunt potestates, officia, munera, iura, privilegia, facultates, gratias, titulos, insignia, quae non sint sub potestate Superioris poenam constituentis. § 2. Potestatis ordinis privatio dari nequit, sed tantum prohibitio eam vel aliquos eius …
  29. 1339§ 1. Eum, qui versatur in proxima delinquendi occasione, vel in quem, ex investigatione peracta, gravis cadit suspicio delicti commissi, Ordinarius per se vel per alium monere potest.
  30. 1340§ 1. Paenitentia, quae imponi potest in foro externo, est aliquod religionis vel pietatis vel caritatis opus peragendum.
Relatio

Legitur…