Inhalt

Codex der Kanones der orientalischen Kirchen

  1. 4 Canones Codicis initas aut approbatas a Sancta Sede conventiones cum nationibus aliisve societatibus politicis non abrogant neque eis derogant; eaedem idcirco perinde ac in praesens vigere pergent contrariis Codicis praescriptis minime obstantibus.
  2. 5 Iura quaesita itemque privilegia, quae a Sede Apostolica ad haec usque tempora personis physicis vel iuridicis concessa in usu sunt nec revocata, integra manent, nisi Codicis canonibus expresse revocantur.
  3. 6 Codice vim obtinente 1° abrogatae sunt omnes leges iuris communis vel iuris particularis, quae sunt canonibus Codicis contrariae aut quas materiam respiciunt in Codice ex integro ordinatam; 2° revocatae sunt omnes consuetudines, quae canonibus Codicis reprobantur …
  4. 7 § 1. Christifideles sunt, qui per baptismum Christo incorporati in populum Dei sunt constituti atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes secundum suam cuiusque condicionem ad missionem exercendam vocantur, quam Deus …
  5. 8 In plena communione cum Ecclesia catholica his in terris sunt illi baptizati, qui in eius compage visibili cum Christo iunguntur vinculis professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
  6. 9 § 1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni, qui Spiritu Sancto movente expetunt explicita voluntate, ut eidem incorporentur, ideoque hac ipsa voluntate et vita fidei, spei et caritatis, quam agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam …
  7. 10 Verbo Dei inhaerentes atque vivo Ecclesiae magisterio authentico adhaerentes tenentur christifideles fidem immenso pretio a maioribus custoditam ac transmissam integre servare et aperte profiteri necnon eam et exercendo magis intellegere et in operibus caritatis fructificare.
  8. 11 Inter christifideles omnes ex eorum quidem in Christo regeneratione viget vera circa dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti secundum suam cuiusque condicionem et munus ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
  9. 12 § 1. Christifideles obligatione tenentur sua cuiusque agendi ratione ad communionem semper servandam cum Ecclesia. § 2. Magna cum diligentia obligationes impleant, quibus tenentur erga universam Ecclesiam et propriam Ecclesiam sui iuris.
  10. 13 Omnes christifideles secundum suam cuiusque condicionem ad sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas conferre debent.
  11. 14 Omnes christifideles ius et obligationem habent allaborandi, ut divinum salutis nuntium ad omnes homines omnium temporum ac totius orbis magis magisque perveniat.
  12. 15 § 1. Quae Ecclesiae Pastores Christum repraesentantes tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles propriae responsabilitatis conscii christiana oboedientia prosequi tenentur. § 2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata. …
  13. 16 Ius est christifidelibus, ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta ab Ecclesiae Pastoribus accipiant.
  14. 17 Ius est christifidelibus, ut cultum divinum persolvant secundum praescripta propriae Ecclesiae sui iuris utque propriam vitae spiritualis formam sequantur doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
  15. 18 Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis aut ad vocationem christianam in mundo fovendam utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
  16. 19 Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent, ut propriis inceptis apostolicam actionem promoveant vel sustineant secundum suum cuiusque statum et condicionem; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accessit auctoritatis competentis ecclesiasticae.
  17. 20 Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
  18. 21 Qui in scientias sacras incumbunt, iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem suam prudenter in eis aperiendi, in quibus peritiam habent, servato debito erga magisterium Ecclesiae obsequio.
  19. 22 Christifideles omnes ius habent, ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo.
  20. 23 Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere nec ius ullius personae ad propriam intimitatem tuendam violare.
  21. 24 § 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris. § 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur …
  22. 25 § 1. Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto sint, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt. § 2. Obligatione …
  23. 26 § 1. In iuribus suis exercendis christifideles et singuli et in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque suarum erga alios obligationum. § 2. Auctoritati ecclesiasticae competit intuitu boni communis exercitium …
  24. 27 Coetus christifidelium hierarchia ad normam iuris iunctus, quem ut sui iuris expresse vel tacite agnoscit suprema Ecclesiae auctoritas, vocatur in hoc Codice Ecclesia sui iuris.
  25. 28 §1. Ritus est patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare cultura ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei vivendae uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur. § 2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi …
  26. 29 § 1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, per baptismum ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus ascriptus est; si vero sola mater est catholica aut si ambo parentes concordi voluntate petunt, ascribitur Ecclesiae …
  27. 30 Quilibet baptizandus, qui decimum quartum aetatis annum explevit, libere potest seligere quamcumque Ecclesiam sui iuris, cui per baptismum in eadem susceptum ascribitur, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.
  28. 31 Nemo quemvis christifidelem ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris ullo modo inducere praesumat.
  29. 32 § 1. Nemo potest sine consensu Sedis Apostolicae ad aliam Ecclesiam sui iuris valide transire. § 2. Si vero agitur de christifideli eparchiae alicuius Ecclesiae sui iuris, qui transire petit ad aliam Ecclesiam sui iuris, quae …
  30. 33 Integrum est mulieri ad Ecclesiam sui iuris viri transire in matrimonio celebrando vel eo durante; matrimonio autem soluto libere potest ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire.
Verweis

Wird geladen…