Contenuto

Codice dei Canoni delle Chiese Orientali

  1. 247 § 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo eparchiali nominantur et ab eo libere amoveri possunt firmo can. 215, §§ 1 et 2. § 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare propriae Ecclesiae …
  2. 248 § 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in tota eparchia, Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem competit potestas regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis, quae Episcopus eparchialis sibi vel aliis reservavit …
  3. 249 Protosyncellus et Syncelli de praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo eparchiali referre debent nec umquam contra eius voluntatem et mentem agant.
  4. 250 Protosyncelli et Syncelli presbyteri durante munere habent privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
  5. 251 § 1. Protosyncellus et Syncelli ab officio cessant elapso tempore determinato, renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata vel amotione. § 2. Sede eparchiali vacante cirra Protosyncellum et Syncellos servetur can. 224. § 3. Suspenso officio Episcopi eparchialis …
  6. 252 § 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius, qui sit presbyter vel diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure particulari statuitur, est curare, ut acta curiae redigantur et expediantur atque in archivo curiae eparchialis asserventur. § 2. …
  7. 253 § 1. Praeter cancellarium constitui possunt alii notarii, quorum subscriptio publicam fidem facit et quidem sive ad quaelibet acta sive ad acta iudicialia dumtaxat sive ad acta certae causae aut negotii tantum. § 2. Notarii debent …
  8. 254 Notariorum est 1° conscribere acta et documenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia, quae eorum operam requirunt; 2° scripto fideliter redigere ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum indicatione loci, diei, mensis et anni …
  9. 255 Cancellarius aliique notarii libere ab officio amoveri possunt ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae nisi de consensu collegii consultorum eparchialium.
  10. 256 § 1. Episcopus eparchialis in loco tuto archivum curiae eparchialis constituat, in quo documenta, quae ad negotia eparchiae spectant, asserventur. § 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium documentorum, quae in archivo curiae eparchialis asservantur, cum …
  11. 257 § 1. Archivum curiae eparchialis clausum sit oportet eiusque clavem habeant Episcopus eparchialis et cancellarius; nemini licet in illud ingredi sine licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii. § 2. Ius est eis, …
  12. 258 Ex archivo curias eparchialis non licet efferre documenta nisi ad breve tempus tantum atque de licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.
  13. 259 § 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur. § 2. Singulis …
  14. 260 § 1. Archivi secreti vel armarii secreti clavem habeat solus Episcopus eparchialis. § 2. Sede eparchiali vacante archivum secretum vel armarium secretum ne aperiantur nisi in casu verae necessitatis ab ipso Administratore eparchiae. § 3. Ex …
  15. 261 § 1. Curet Episcopus eparchialis, ut etiam acta et documenta archivorum ecclesiarum cathedralium, paroecialium aliarumque intra fines territorii eparchiae exstantium diligenter asserventur atque actorum et documentorum inventarii duo exemplaria conficiantur, quorum alterum in proprio archivo, alterum …
  16. 262 § 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans. § 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; …
  17. 263 § 1. Episcopus eparchialis consilium a rebus oeconomicis erigat, quod constet ex praeside, qui est ipse Episcopus eparchialis, et aliquot personis idoneis etiam iuris civilis, si fieri potest, peritis ab Episcopo eparchiali consulto collegio consultorum eparchialium …
  18. 264 In eparchia constitui debet concilium presbyterale, scilicet coetus sacerdotum presbyterium repraesentans, qui Episcopum eparchialem suo consilio ad normam iuris adiuvet in eis, quae ad necessitates operis pastoralis et bonum eparchiae spectant.
  19. 265 Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopo eparchiali approbata firmis normis iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
  20. 266 Circa constitutionem consilii presbyteralis haec serventur 1° congrua pars membrorum ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eligatur a sacerdotibus ipsis; 2° aliquot sacerdotes ad normam statutorum esse debent membra nata, qui scilicet ratione officii …
  21. 267 § 1. In eligendis membris consilii presbyteralis vocem activam et passivam habent 1° omnes presbyteri eparchiae ascripti; 2° ceteri sacerdotes, qui in eparchia domicilium vel quasi-domicilium habent et simul in eiusdem eparchiae bonum aliquod munus exercent. …
  22. 268 Modus eligendi membra consilii presbyteralis a statutis determinandus est ita, ut, quatenus fieri potest, sacerdotes presbyterii repraesententur ratione habita praesertim diversorum ministeriorum variorumque eparchiae districtuum.
  23. 269 § 1. Episcopi eparchialis est consilium presbyterale convocare, eidem praeesse atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut a membris propositas accipere. § 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus iure …
  24. 270 § 1. Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus in statutis determinandum ita tamen, ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium renovetur. § 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque munera implentur a collegio …
  25. 271 § 1. Episcopus eparchialis constituere debet collegium consultorum eparchialium, cui competunt munera iure determinata. § 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium constituitur, quo tamen elapso munera sua propria exercere pergit, donec novum collegium constitutum erit. § …
  26. 272 In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea, quae ad opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas proponere.
  27. 273 § 1. Consilium pastorale, quod coetus consultivus tantum est, constat ex clericis, ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum et praesertim ex laicis designatis modo ab Episcopo eparchiali determinato. § 2. Consilium pastorale …
  28. 274 § 1. Consilium pastorale constituitur ad tempus secundum praescripta statutorum, quae ab Episcopo eparchiali dantur. § 2. Sede eparchiali vacante consilium pastorale cessat.
  29. 275 Ad solum Episcopum eparchialem pertinet consilium pastorale secundum necessitates apostolatus convocare, eidem praeesse et ea, quae in eodem tractata sunt, publicare.
  30. 276 § 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex pluribus paroeciis constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis munera iure determinata expleat. § 2. Huiusmodi districtus erigere, immutare et supprimere secundum necessitates actionis pastoralis pertinet ad Episcopum …
Riferimento

Caricamento…