CCEO
Canon 413
Titulus XII. De monachis ceterisque religiosis et institutis vitae consecratae
Clerici, laici et vita consecrata
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
LatinaAd regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii, immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel Episcopo eparchiali firmo can. 418, § 2.