CCEO
Canon 486
Titulus XII. De monachis ceterisque religiosis et institutis vitae consecratae
Clerici, laici et vita consecrata
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Patriarcha gravi de causa, consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis potest in ipso actu erectionis monasterio sui iuris statum monasterii stauropegiaci concedere.
§ 2. Monasterium stauropegiacum Patriarchae immediate subiectum est ita, ut ipse solus eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis circa monasterium, sodales eidem ascriptos necnon personas, quae diu noctuque in monasterio degunt; ceterae vero personae monasterio addictae immediate et exclusive Patriarchae subduntur in eis solummodo, quae ad eorum munus vel officium spectant. 8° De transitu ad aliud monasterium