CCEO
Canon 563
Titulus XII. De monachis ceterisque religiosis et institutis vitae consecratae
Clerici, laici et vita consecrata
Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium
Latina§ 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales 1° ad seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt; 2° actuositatem apostolicam ad instar fermenti in saeculo et ex saeculo exercent ita, ut omnia ad robur et incrementum Corporis Christi spiritu evangelico imbuantur; 3° vivendi rationem religiosorum non imitantur, sed vitam communionis inter se secundum propria statuta agunt; 4° clerici vel laici, ad omnes effectus canonicos quod attinet, in suo quisque statu manent.
§ 2. Instituta saecularia sunt iuris pontificii, iuris patriarchalis vel iuris eparchialis ad normam can. 505, § 2.