CCEO

Lectio continua

401

Laicorum imprimis est ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque fide, spe et caritate fulgentes fermenti instar ad mundi sanctificationem conferre.

402

Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam ut doctrinam Ecclesiae proponant.

403

§ 1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi laici ius habent actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris participandi secundum praescripta librorum liturgicorum.

§ 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi ad normam iuris.

404

§ 1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam enuntiare atque, si opus est, defendere possint.

§ 2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo.

§ 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum.

405

Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum in dies magis conducat.

406

Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.

407

Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.

408

§ 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium.

§ 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur.

§ 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.

409

§ 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter impleant.

§ 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque familiae congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur.

410

Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes novo ac speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, castitatis et paupertatis sub legitimo Superiore ad normam statutorum servanda, saeculo renuntiant ac totaliter se devovent caritatis perfectioni assequendae in servitium Regni Dei pro Ecclesiae aedificatione et mundi salute utpote signa coelestem gloriam praenuntiantia.

411

Status religiosus ab omnibus fovendus et promovendus est. 1° De dependentia religiosorum ab Episcopo eparchiali, a Patriarcha, a Sede Apostolica.

412

§ 1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae.

§ 2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam Ecclesiam intuitu utilitatis communis instituta vitae consecratae ab Episcopi eparchialis regimine eximere potest sibique soli vel alii auctoritati ecclesiasticae subicere.

413

Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii, immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel Episcopo eparchiali firmo can. 418, § 2.

414

§ 1. Ad monasteria et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo eparchiali competit 1° typica monasteriorum et statuta congregationum atque immutationes in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab auctoritate superiore approbata sunt; 2° dispensationes ab eisdem typicis vel statutis, quae potestatem Superiorum religiosorum excedunt et ab ipso legitime petuntur, singulis in casibus et per modum actus dare; 3° visitare monasteria, etiam dependentia, necnon singulas domos congregationum in suo territorio, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties rationes vere speciales eius iudicio id suadent.

§ 2. Haec iura Patriarchae competunt circa ordines et congregationes iuris patriarchalis, quae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domum principem habent; secus eadem iura circa ordines omnes necnon circa monasteria et congregationes, quae non sunt iuris eparchialis, competunt soli Sedi Apostolicae.

§ 3. Si congregatio iuris eparchialis ad alias eparchias propagatur, nihil in ipsis statutis valide mutari potest nisi de consensu Episcopi eparchialis eparchiae, in qua sita est domus princeps, consultis tamen Episcopis eparchialibus, in quorum eparchiis ceterae domus sitae sunt.

415

§ 1. Religiosi omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad publicam celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo tradendam, ad christifidelium praesertim purorum religiosam et moralem educationem, ad institutionem catecheticam et liturgicam, ad status clericalis decorem necnon ad varia opera in eis, quae apostolatum respiciunt.

§ 2. Episcopo eparchiali ius et obligatio est singula monasteria atque domos ordinum et congregationum in eius territorio sita visitare his in rebus, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties graves causae eius iudicio id suadent.

§ 3. Episcopus eparchialis nonnisi de consensu Superiorum competentium potest religiosis opera apostolatus vel munera eparchiae propria committere firmo iure communi ac servata institutorum disciplina religiosa, indole propria atque fine specifico.

§ 4. Religiosi, qui extra domum delictum commiserunt nec a proprio Superiore ab Hierarcha loci praemonito puniuntur, ab hoc puniri possunt, etsi domo legitime exierunt et domum reversi sunt.

416

Patriarchae necnon Hierarchae loci conventus promoveant cum Superioribus religiosorum, statis temporibus et quoties id opportunum videtur, ut pro operibus apostolatus, quae a sodalibus exercentur, collatis consiliis concorditer procedant.

417

Si in domus institutorum iuris patriarchalis vel pontificii eorumve Ecclesias abusus irrepserunt et Superior ab Hierarcha loci monitus prospicere neglexit, idem Hierarcha loci obligatione tenetur rem statim deferendi ad auctoritatem, cui institutum ipsum immediate subiectum est. 2° De Superioribus et de sodalibus institutorum religiosorum

418

§ 1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis monasticae, Snperior monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel congregationis, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in officium.

§ 2. Nomine Superioris monachorum ceterorumque religiosorum non venit Hierarcha loci nec Patriarcha firmis canonibus, qui Patriarchae vel Hierarchae loci potestatem in ipsos tribuunt.

419

§ 1. Praeses confoederationis monasticae, Superior rnonasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem auctoritate statutam.

§ 2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.

420

§ 1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris typicum monasterii aut statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus in eisdem determinatis omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per alios, si sunt legitime impediti.

§ 2. Sodales cum visitatore fiducialiter agant, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum veritatem in caritate; nemini vero licet quoquo modo sodales ab hac obligatione avertere aut visitationis finem aliter impedire.

§ 3. Hierarcha loci debet omnes domos religiosas visitare, si Superior maior, cui visitatio iure competit, intra quinque annos eas non visitavit et monitus ab Hierarcha loci eas visitare neglexit.

Relatio

Legitur…