CIC
Canon 1342
Liber VI. De sanctionibus poenalibus in Ecclesia
Ius poenale
Codex Iuris Canonici
Latina§ 1. Quoties iustae obstent causae ne iudicialis processus fiat, poena irrogari vel declarari potest per decretum extra iudicium, servato can. 1720, praesertim quod attinet ad ius defensionis atque ad moralem certitudinem in animo eius qui decretum fert ad normam can. 1608. Remedia poenalia et paenitentiae applicari possunt per decretum in quolibet casu.